The Samuel Johnson Sound Bite Page ->
Life of Hermann Boerhaave ->
His account of his final illness, in Latin
"Ætas, labor, corporisque opima pinguetudo, effecerant,
ante annum, ut inertibus refertum, grave, hebes, plenitudine
turgens corpus, anhelum ad motus minimos, cum sensu
suffocationis, pulsu mirifice anomalo, ineptum evaderet ad ullum
motum. Urgebat præcipue subsistens prorsus ety intercepta
respiratio ad prima somni initia; unde somnus prorsus
prohibebatur, cum formidabili strangulationis molestia. Hine
hydrops pedum, crurum, femorum, scroti, præputii, et
abdominis. Quæ tamen omnia sublata. Sed dolor manet in
abdomine, cum anxietate summa, anhelitu suffocante, et debilitate
incredibili; somno pauco, eoque vago, per somnia turbatissimo;
animus vero rebus agendis impar. Cum his luctor fessus nec
emergo; patineter expectans Dei jussa, quibus resigno data,
quæ sola amo, et honoro unice."