The Samuel Johnson Sound Bite Page ->
Life of Hermann Boerhaave ->
Boerhaave's sentiments, as included by Johnson in a note; in
Latin
Doctrinam sacris literis Hebraice at Græce traditam, solam
animæ salutarem et agnovit et sensit. Omni opportunitate
profitebatur disciplinam, quam Jesus Christus ore et vita
expressit, unice tranquillitatem dare menti. Semperque dixit
amicis, pacem animi haud repereundam, nisi in magno Mosis
præcepto de sincero amore Dei et hominis bene observato.
Neque extra sacra monumenta uspiam inveniri, quod mentem serenet.
Deum pius adoravit, qui est. Intelligere de Deo, unice, volebat
id, quod Deus de se intelligit. Eo contentus ultra nihil
requisivit, ne idolatria erraret. In voluntate Dei sic
requiescebat, ut illus nullam omnino rationem indagandam putaret.
Hanc unice supremam omnium legem esse contendebat; deliberata
constantia perfectissime colendam. De allis et seipso sentiebat:
ut quoties criminis reos ad poenas letales damnatos audiret,
semper cogitaret, sæpe diceret: "Quis dixerat annon me sint
meliores? Utique, si ipse melior, id non mihi auctori tribuendum
esse, palam aio, confiteor; sed ita largienti Deo.